Gefunden 223 Ergebnisse für: Mare

  • Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas. (Liber Nehemiae 9, 11)

  • Et transgressus est Euphraten et transiit Mesopotamiam et diruit omnes civitates excelsas, quae erant ad torrentem Abronam, usquequo veniatur ad mare. (Liber Iudith 2, 24)

  • Et exsiccavit Deus Rubrum mare ante eos (Liber Iudith 5, 13)

  • Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam? (Liber Iob 7, 12)

  • In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab. (Liber Iob 26, 12)

  • Abyssus dicit: “Non est in me”; et mare loquitur: “Non est mecum”. (Liber Iob 28, 14)

  • Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens, (Liber Iob 38, 8)

  • Fervescere facit quasi ollam profundum et mare ponit quasi vas unguentarium. (Liber Iob 41, 23)

  • Convertit mare in aridam, et in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso. (Liber Psalmorum 66, 6)

  • Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. (Liber Psalmorum 72, 8)

  • Tu conscidisti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis. (Liber Psalmorum 74, 13)

  • Scidit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre. (Liber Psalmorum 78, 13)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina