Gefunden 899 Ergebnisse für: Mei
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ex eis in qualibet immunditia nec expendi ex his quidquam mortuo: oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia, sicut praecepisti mihi. (Liber Deuteronomii 26, 14)
cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et sitientem. (Liber Deuteronomii 29, 18)
“Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! (Liber Deuteronomii 32, 1)
Nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis? (Liber Deuteronomii 32, 34)
Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis et his, qui oderunt me, retribuam. (Liber Deuteronomii 32, 41)
Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut, quomodo ego feci vobiscum misericordiam, ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum, (Liber Iosue 2, 12)
Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque subter”. (Liber Iosue 7, 21)
Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra servus ligna caedens aquasque comportans in domum Dei mei”. (Liber Iosue 9, 23)
Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi, et nihilominus ego adimplevi, ut sequerer Dominum Deum meum. (Liber Iosue 14, 8)
et Meiarcon et Areccon cum termino, qui respicit Ioppen. (Liber Iosue 19, 46)
Qui respondens ait: “Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei”. (Liber Iudicum 6, 15)
Dixitque Dominus ad Gedeon: “Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: “Meis viribus liberatus sum”. (Liber Iudicum 7, 2)