Gefunden 110 Ergebnisse für: Morte

  • Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. (Liber Sapientiae 4, 7)

  • et stans replevit omnia morte et usque ad caelum attingebat stans in terra. (Liber Sapientiae 18, 16)

  • Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)

  • Homini fornicario omnis panis dulcis: non cessabit nisi in morte. (Liber Ecclesiasticus 23, 24)

  • In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia operatus est. (Liber Ecclesiasticus 48, 15)

  • Exaltavi de terra supplicationem meam et pro morte defluente deprecatus sum. (Liber Ecclesiasticus 51, 13)

  • Dixistis enim: “Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus”. (Liber Isaiae 28, 15)

  • Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. (Liber Isaiae 28, 18)

  • Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii; fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri eorum interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio. (Liber Ieremiae 18, 21)

  • Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quae praeceperat ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens: “Morte moriaris! (Liber Ieremiae 26, 8)

  • Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iudae et omnis Iuda? Numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini, et paenituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos? Et nos facimus malum grande contra animas nostras!”. (Liber Ieremiae 26, 19)

  • De morte hominem non liberabunt neque infirmiorem a potentiore eripient. (Liber Baruch 6, 35)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina