Gefunden 216 Ergebnisse für: Mortuus
Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez. (Liber Iudicum 3, 11)
Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est. (Liber Iudicum 4, 21)
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum. (Liber Iudicum 8, 33)
Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad. (Liber Iudicum 12, 7)
Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum filiis, (Liber Ruth 1, 3)
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et, fractis cervicibus, mortuus est; senex enim erat vir et gravis. Et ipse iudicavit Israel quadraginta annis. (Liber I Samuelis 4, 18)
Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et, audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti. (Liber I Samuelis 4, 19)
cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt. (Liber I Samuelis 17, 51)
Et, si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero, (Liber I Samuelis 20, 14)
Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama. Consurgensque David descendit in desertum Maon. (Liber I Samuelis 25, 1)
Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. (Liber I Samuelis 25, 38)
Samuel autem mortuus erat; planxeratque eum omnis Israel, et sepelierant eum in Rama urbe sua. Et Saul abstulerat magos et hariolos de terra. (Liber I Samuelis 28, 3)