Gefunden 335 Ergebnisse für: Moyses

  • Ait Moyses: “Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum”. (Liber Exodus 4, 10)

  • Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: “Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant”. Cui ait Iethro: “Vade in pace”. (Liber Exodus 4, 18)

  • Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua. (Liber Exodus 4, 20)

  • Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat. (Liber Exodus 4, 28)

  • Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto”. (Liber Exodus 5, 1)

  • Ait ad eos rex Aegypti: “Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra”. (Liber Exodus 5, 4)

  • Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: “Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me? (Liber Exodus 5, 22)

  • Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum. (Liber Exodus 6, 9)

  • Respondit Moyses coram Domino: “Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?”. (Liber Exodus 6, 12)

  • Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 6, 26)

  • Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)

  • Et ait Moyses coram Domino: “En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao?”. (Liber Exodus 6, 30)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina