Gefunden 92 Ergebnisse für: Multos

  • nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)

  • adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis. (Epistula II ad Corinthios 1, 11)

  • Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 15)

  • quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. (Epistula II ad Corinthios 6, 10)

  • ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum. (Epistula ad Galatas 1, 14)

  • et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. (Epistula II ad Timotheum 2, 2)

  • Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina