Gefunden 24 Ergebnisse für: Nescio
Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”. (Liber Genesis 4, 9)
At ille responclit: “Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam”. (Liber Exodus 5, 2)
Qui dixit de patre suo et matre sua: “Nescio vos”; et fratres suos ignoravit et filios suos nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt. (Liber Deuteronomii 33, 9)
cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendetis eos”. (Liber Iosue 2, 5)
Tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis et dabo viris, quos nescio unde sint?”. (Liber I Samuelis 25, 11)
Et ait rex: “Estne pax puero Absalom?”. Dixitque Achimaas: “Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit”. (Liber II Samuelis 18, 29)
Nescio enim blandiri, quia in brevi tolleret me Factor meus. (Liber Iob 32, 22)
“Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; (Liber II Maccabaeorum 7, 22)
Et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei: “Lege”, et respondebit: “Nescio litteras”. (Liber Isaiae 29, 12)
Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum”. (Liber Ieremiae 1, 6)
Et audivi unum de sanctis loquentem, et dixit unus sanctus alteri, nescio cui, loquenti: “Usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis, quae facta est, et sanctuarium et fortitudo conculcabitur?”. (Prophetia Danielis 8, 13)
Et dixit Abacuc: “Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio”. (Prophetia Danielis 14, 35)