Gefunden 880 Ergebnisse für: Ninodo filius Curis
Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit”. (Evangelium secundum Lucam 12, 40)
dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum”. (Evangelium secundum Lucam 12, 53)
Et ad illos dixit: “Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?”. (Evangelium secundum Lucam 14, 5)
Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. (Evangelium secundum Lucam 15, 13)
et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis”. (Evangelium secundum Lucam 15, 19)
Dixitque ei filius: “Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus”. (Evangelium secundum Lucam 15, 21)
quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est”. Et coeperunt epulari. (Evangelium secundum Lucam 15, 24)
Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros (Evangelium secundum Lucam 15, 25)
sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum”. (Evangelium secundum Lucam 15, 30)
Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. (Evangelium secundum Lucam 17, 24)
Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. (Evangelium secundum Lucam 17, 30)