Gefunden 38 Ergebnisse für: Nova creatura

  • Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei”. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)

  • Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes: “Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina? (Actus Apostolorum 17, 19)

  • Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; (Epistula ad Romanos 1, 20)

  • vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, (Epistula ad Romanos 8, 20)

  • quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 8, 21)

  • Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; (Epistula ad Romanos 8, 22)

  • neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 8, 39)

  • Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus! (Epistula I ad Corinthios 5, 7)

  • Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (Epistula II ad Corinthios 5, 17)

  • Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura. (Epistula ad Galatas 6, 15)

  • si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister. (Epistula ad Colossenses 1, 23)

  • Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; (Epistula I ad Timotheum 4, 4)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina