Gefunden 66 Ergebnisse für: Oleum

  • Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper. (Liber Genesis 28, 18)

  • Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)

  • oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris, (Liber Exodus 25, 6)

  • Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper (Liber Exodus 27, 20)

  • et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur. (Liber Exodus 29, 7)

  • Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit. (Liber Exodus 30, 25)

  • Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 31)

  • oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient”. (Liber Exodus 31, 11)

  • et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum, (Liber Exodus 35, 8)

  • candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium; (Liber Exodus 35, 14)

  • altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi; (Liber Exodus 35, 15)

  • aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum. (Liber Exodus 35, 28)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina