Gefunden 57 Ergebnisse für: Ostendit
Quod si nolueris egredi, iste est sermo, quem ostendit mihi Dominus: (Liber Ieremiae 38, 21)
Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)
Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius”. (Prophetia Danielis 2, 45)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis. (Prophetia Amos 7, 1)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem. (Prophetia Amos 7, 4)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii. (Prophetia Amos 7, 7)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum. (Prophetia Amos 8, 1)
Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros; (Prophetia Zachariae 2, 3)
Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)
Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis”. (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? (Evangelium secundum Lucam 3, 7)