Gefunden 495 Ergebnisse für: Pan
“Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 9)
Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 11)
Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 13)
aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)
Respondit eis Iesus et dixit: “Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 26)
Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare””. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
Dixit ergo eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum; (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)
panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
Dixerunt ergo ad eum: “Domine, semper da nobis panem hunc”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 34)
Dixit eis Iesus: “Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “Ego sum panis, qui de caelo descendi”, (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
Ego sum panis vitae. (Evangelium secundum Ioannem 6, 48)