Gefunden 154 Ergebnisse für: Panem
panem nostrum cotidianum da nobis cotidie, (Evangelium secundum Lucam 11, 3)
Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. (Evangelium secundum Lucam 14, 1)
Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “Beatus, qui manducabit panem in regno Dei”. (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 30)
aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)
Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare””. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
Dixit ergo eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum; (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)
Dixerunt ergo ad eum: “Domine, semper da nobis panem hunc”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 34)
Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)
Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 18)
Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. (Evangelium secundum Ioannem 21, 9)
Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. (Evangelium secundum Ioannem 21, 13)