Gefunden 7 Ergebnisse für: Petri
Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; (Evangelium secundum Matthaeum 8, 14)
Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 40)
Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. (Evangelium secundum Ioannem 1, 44)
Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: (Evangelium secundum Ioannem 6, 8)
Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant; (Actus Apostolorum 4, 13)
Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “Surge velociter!”. Et ceciderunt catenae de manibus eius. (Actus Apostolorum 12, 7)
et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam. (Actus Apostolorum 12, 14)