Gefunden 165 Ergebnisse für: Potest
Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. (Epistula Iacobi 1, 21)
linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero. (Epistula Iacobi 3, 8)
Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)
Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum? (Epistula Iacobi 4, 12)
Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. (Epistula I Ioannis 3, 9)
Si quis dixerit: “Diligo Deum”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. (Epistula I Ioannis 4, 20)
Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione, (Epistula Iudae 1, 24)
Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)
et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam dicentes: “Quis similis bestiae, et quis potest pugnare cum ea?”. (Apocalypsis Ioannis 13, 4)