Gefunden 65 Ergebnisse für: Principem

  • et super principem erunt holocausta et oblationes et libamina in diebus festis et in calendis et in sabbatis et in universis sollemnitatibus domus Israel; ipse faciet pro peccato et oblationem et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel. (Prophetia Ezechielis 45, 17)

  • Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem; sola hereditas filiorum eius illorum erit. (Prophetia Ezechielis 46, 17)

  • Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis; (Prophetia Danielis 2, 14)

  • Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 48)

  • Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi sapientia deorum inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum; pater tuus, o rex, (Prophetia Danielis 5, 11)

  • et usque ad principem fortitudinis magnificatum est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius. (Prophetia Danielis 8, 11)

  • et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus in manu eius, et in corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur. (Prophetia Danielis 8, 25)

  • Et ait: “Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut proelier adversum principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps Graecorum veniens. (Prophetia Danielis 10, 20)

  • Fecisti homines quasi pisces maris, quasi reptile non habens principem super se. (Prophetia Habacuc 1, 14)

  • Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 57)

  • Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. (Evangelium secundum Lucam 12, 58)

  • Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos? (Actus Apostolorum 7, 27)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina