Gefunden 100 Ergebnisse für: Prius

  • Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum. (Liber I Maccabaeorum 12, 24)

  • Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. (Liber II Maccabaeorum 1, 22)

  • Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius quam toto corpore per membra singula puniretur. (Liber II Maccabaeorum 7, 7)

  • alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent: (Liber II Maccabaeorum 8, 14)

  • templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum; (Liber II Maccabaeorum 9, 16)

  • At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuit quasi armis victam Iudaeam capturus. (Liber II Maccabaeorum 10, 24)

  • ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt. (Liber II Maccabaeorum 11, 31)

  • Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei. (Liber II Maccabaeorum 13, 13)

  • Qui prius respondet quam audiat, stultitia est ei et contumelia. (Liber Proverbiorum 18, 13)

  • A consiliario serva animam tuam et prius scito quae sit illius necessitas ­ et ipse enim animo suo cogitabit ­ (Liber Ecclesiasticus 37, 9)

  • Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis”. (Liber Isaiae 1, 26)

  • Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. (Prophetia Ezechielis 24, 13)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina