Gefunden 215 Ergebnisse für: Prophecy: Tempus

  • Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis. (Actus Apostolorum 14, 28)

  • Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. (Actus Apostolorum 19, 22)

  • Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, (Actus Apostolorum 20, 18)

  • Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 6)

  • promissionis enim verbum hoc est: “Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius”. (Epistula ad Romanos 9, 9)

  • Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)

  • Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)

  • Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. (Epistula I ad Corinthios 7, 5)

  • Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint, (Epistula I ad Corinthios 7, 29)

  • — ait enim: “Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — (Epistula II ad Corinthios 6, 2)

  • sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. (Epistula ad Galatas 4, 2)

  • Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. (Epistula ad Galatas 6, 10)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina