Gefunden 701 Ergebnisse für: Resurrectionem post mortem

  • Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum. (Actus Apostolorum 24, 24)

  • Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea; (Actus Apostolorum 25, 1)

  • Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo; (Actus Apostolorum 27, 14)

  • Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. (Actus Apostolorum 28, 11)

  • inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos, (Actus Apostolorum 28, 13)

  • Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum, (Actus Apostolorum 28, 17)

  • Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; (Epistula ad Romanos 5, 10)

  • An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? (Epistula ad Romanos 6, 3)

  • Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. (Epistula ad Romanos 6, 4)

  • Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? (Epistula ad Romanos 6, 16)

  • ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem; (Epistula ad Romanos 7, 10)

  • Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina