Gefunden 194 Ergebnisse für: Sermo
Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. (Liber I Maccabaeorum 6, 60)
Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius. (Liber I Maccabaeorum 7, 30)
et quia, qui erant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his, (Liber I Maccabaeorum 8, 9)
Et placuit sermo in conspectu eorum. (Liber I Maccabaeorum 8, 21)
Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum. (Liber Proverbiorum 12, 25)
Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. (Liber Proverbiorum 15, 1)
Laetatur homo in responsione oris sui, et sermo opportunus est optimus. (Liber Proverbiorum 15, 23)
Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus. (Liber Proverbiorum 15, 26)
Omnis sermo Dei probatus clipeus est sperantibus in eum. (Liber Proverbiorum 30, 5)
Quia sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: “Quare ita facis?”. (Liber Ecclesiastes 8, 4)
Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)
Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis nostri; (Liber Sapientiae 2, 2)