Gefunden 273 Ergebnisse für: Sex

  • Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine. (Liber I Regum 6, 2)

  • Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non ingrederentur trabes in muros templi. (Liber I Regum 6, 6)

  • Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sescentorum sexaginta sex talentorum auri, (Liber I Regum 10, 14)

  • Qui habebat sex gradus, et summitas throni rotunda erat in parte posteriori, et duae manus hinc atque inde tenentes sedile, et duo leones stabant iuxta manus; (Liber I Regum 10, 19)

  • et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde. Non est factum tale opus in universis regnis. (Liber I Regum 10, 20)

  • — sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel, donec interimerent omne masculinum in Idumaea — (Liber I Regum 11, 16)

  • idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam et percutiam de Ieroboam quidquid masculini sexus, impuberem et puberem in Israel; et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. (Liber I Regum 14, 10)

  • Anno vicesimo sexto Asa regis Iudae regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis. (Liber I Regum 16, 8)

  • Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo quidquid masculini sexus et propinquos et amicos eius. (Liber I Regum 16, 11)

  • Anno tricesimo primo Asa regis Iudae regnavit Amri super Israel duodecim annis; in Thersa regnavit sex annis. (Liber I Regum 16, 23)

  • Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel. (Liber I Regum 21, 21)

  • Dixitque ei rex Syriae: “Vade, et mittam litteras ad regem Israel”. Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia siclorum auri et decem mutatoria vestimentorum, (Liber II Regum 5, 5)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina