Gefunden 38 Ergebnisse für: Substantia
Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio. (Liber Proverbiorum 12, 27)
Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat. (Liber Proverbiorum 13, 11)
Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris. (Liber Proverbiorum 13, 22)
Substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus excelsus in cogitatione eius. (Liber Proverbiorum 18, 11)
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. (Liber Proverbiorum 24, 4)
Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat; et deserviens sumentis voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. (Liber Sapientiae 16, 21)
Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate! (Liber Ecclesiasticus 10, 34)
Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. (Liber Ecclesiasticus 13, 30)
Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? (Liber Ecclesiasticus 14, 3)
Terror et iniuriae annullabunt substantiam, et domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia; sic substantia superbi eradicabitur. (Liber Ecclesiasticus 21, 5)
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. (Liber Ecclesiasticus 34, 24)
ne, cum venerint mecum Macedones et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam vos, in hac substantia. (Epistula II ad Corinthios 9, 4)