Gefunden 8 Ergebnisse für: Sustine
Et dixit illi Thobias: “Sustine me, iuvenis, donec intrans patri meo nuntiem. Necessarium est enim mihi, ut eas mecum, et dabo tibi mercedem tuam”. (Liber Thobis 5, 7)
“Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. (Liber Iob 36, 2)
Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. (Liber Psalmorum 27, 14)
tu autem patienter sustine et videbis maiestatem virtutis ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit”. (Liber II Maccabaeorum 7, 17)
Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 2)
Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis. (Liber Ecclesiasticus 2, 3)
Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, (Liber Ecclesiasticus 2, 4)
Quasi is qui arat et seminat, accede ad eam et sustine bonos fructus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 19)