Gefunden 178 Ergebnisse für: Tamquam
Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; (Actus Apostolorum 2, 3)
Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)
Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli. (Actus Apostolorum 6, 15)
Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: “Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me”. (Actus Apostolorum 7, 37)
Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum. (Actus Apostolorum 8, 32)
Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est (Actus Apostolorum 9, 18)
Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum”. (Actus Apostolorum 23, 15)
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)
neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)
Isaias autem clamat pro Israel: “Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)
Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. (Epistula ad Romanos 13, 9)
Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo, (Epistula ad Romanos 15, 15)