Gefunden 295 Ergebnisse für: Templum Salomon

  • Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra”. (Liber I Maccabaeorum 15, 9)

  • Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset Antiochus, (Liber II Maccabaeorum 1, 15)

  • circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit. (Liber II Maccabaeorum 1, 34)

  • et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice. (Liber II Maccabaeorum 2, 8)

  • Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta. (Liber II Maccabaeorum 2, 10)

  • Similiter et Salomon octo dies celebravit. (Liber II Maccabaeorum 2, 12)

  • et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis, (Liber II Maccabaeorum 2, 22)

  • fiebat ut et ipsi reges locum honorarent et templum maximis muneribus illustrarent, (Liber II Maccabaeorum 3, 2)

  • hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est. (Liber II Maccabaeorum 3, 30)

  • Non contentus autem his, ausus est intrare templum universae terrae sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum et patriae fuit proditor, (Liber II Maccabaeorum 5, 15)

  • contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis. (Liber II Maccabaeorum 6, 2)

  • Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae non licebat; (Liber II Maccabaeorum 6, 4)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina