Gefunden 1102 Ergebnisse für: Usque

  • Quod si dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt”, haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in aeternum'. (Prophetia Malachiae 1, 4)

  • Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 11)

  • Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam (Prophetia Malachiae 3, 10)

  • Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)

  • Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)

  • Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)

  • et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: “Ex Aegypto vocavi filium meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 15)

  • A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)

  • Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt; (Evangelium secundum Matthaeum 11, 13)

  • Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 23)

  • sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum””. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 30)

  • Tunc accedens Petrus dixit ei: “Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies?”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina