Gefunden 200 Ergebnisse für: Vae

  • Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum! (Liber Isaiae 5, 20)

  • Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes! (Liber Isaiae 5, 21)

  • Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem! (Liber Isaiae 5, 22)

  • Et dixi: “Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis”. (Liber Isaiae 6, 5)

  • Vae, qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scribunt, (Liber Isaiae 10, 1)

  • Vae Assur, virga furoris mei et baculus in manu mea, indignatio mea! (Liber Isaiae 10, 5)

  • Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama; dominos gentium perdiderunt uvae eius; usque ad Iazer pervenerunt, erraverunt in deserto: propagines eius diffusae sunt, transierunt mare. (Liber Isaiae 16, 8)

  • Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae”, dicit Dominus Deus Israel. (Liber Isaiae 17, 6)

  • In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio, (Liber Isaiae 17, 9)

  • Vae terrae alarum strepitantium, quae est trans flumina Aethiopiae! (Liber Isaiae 18, 1)

  • quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi. (Liber Isaiae 24, 13)

  • A finibus terrae laudes audivimus: “Gloria iusto”. Et dixi: “Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi!”. Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. (Liber Isaiae 24, 16)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina