Gefunden 103 Ergebnisse für: Verumtamen

  • Verumtamen excelsa non est demolitus; adhuc populus sacrificabat et adolebat in excelsis. (Liber II Regum 15, 4)

  • Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini superiorem. (Liber II Regum 15, 35)

  • Verumtamen non supputetur eis argentum, quod accipiunt, quia in potestate habent et in fide”. (Liber II Regum 22, 7)

  • Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Ierusalem, sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum. (Liber II Regum 23, 9)

  • Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam propter omnes irritationes, quibus provocaverat eum Manasses. (Liber II Regum 23, 26)

  • inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat. (Liber I Paralipomenon 11, 21)

  • inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos. (Liber I Paralipomenon 11, 25)

  • Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum”. (Liber II Paralipomenon 12, 8)

  • Verumtamen, quia humiliatus est, aversa est ab eo ira Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona. (Liber II Paralipomenon 12, 12)

  • Verumtamen excelsa non ablata sunt; et adhuc populus non direxerat cor suum ad Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 20, 33)

  • Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum. (Liber II Paralipomenon 21, 20)

  • Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto. (Liber II Paralipomenon 25, 2)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina