Gefunden 319 Ergebnisse für: Viam

  • sic enim dictum est mihi in sermone Domini: “Non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam, qua ieris””. (Liber I Regum 13, 17)

  • Diviseruntque sibi regiones, ut circuirent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum. (Liber I Regum 18, 6)

  • Et ait Dominus ad eum: “Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges Hazael regem super Syriam; (Liber I Regum 19, 15)

  • Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: “Ascende, calve; ascende, calve!”. (Liber II Regum 2, 23)

  • Dixitque: “Per quam viam ascendemus?”. At ille respondit: “Per desertum Idumaeae”. (Liber II Regum 3, 8)

  • Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos. (Liber II Regum 3, 9)

  • Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)

  • Qui dixit ei: “Vade in pace”. Abiit ergo ab eo viam modicam. (Liber II Regum 5, 19)

  • Ochozias autem rex Iudae videns hoc fugit per viam Bethgan; persecutusque est eum Iehu et ait: “Etiam hunc percutite!”. Et percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam. Qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi. (Liber II Regum 9, 27)

  • Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi. (Liber II Regum 11, 16)

  • tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum. (Liber II Regum 11, 19)

  • insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas. Ponam itaque circulum in naribus tuis et frenum in labris tuis et reducam te in viam, per quam venisti. (Liber II Regum 19, 28)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina