Gefunden 163 Ergebnisse für: Vocavit

  • Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et praefectos, steteruntque in conspectu Dei; (Liber Iosue 24, 1)

  • Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem; misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis. (Liber Iosue 24, 9)

  • Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. (Liber Iudicum 4, 6)

  • Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: “Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim”. Qui transfodit eum. (Liber Iudicum 9, 54)

  • Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. (Liber Iudicum 13, 24)

  • Cumque haec canens verba complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi (quod interpretatur Elevatio maxillae). (Liber Iudicum 15, 17)

  • Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: “Ecce ego”. (Liber I Samuelis 3, 4)

  • Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me”. Qui respondit: “Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!”. (Liber I Samuelis 3, 6)

  • Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)

  • Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: “Samuel, Samuel”. Et ait Samuel: “Loquere, quia audit servus tuus”. (Liber I Samuelis 3, 10)

  • Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: “Samuel, fili mi”. Qui respondens ait: “Praesto sum”. (Liber I Samuelis 3, 16)

  • Et vocavit puerum Ichabod dicens: “Translata est gloria de Israel!”, quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo. (Liber I Samuelis 4, 21)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina