Gefunden 137 Ergebnisse für: Voce
Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel!”. (Prophetia Ezechielis 11, 13)
et fregit arces eorum et civitates eorum vastavit. Et obstupuit terra et plenitudo eius a voce rugitus illius. (Prophetia Ezechielis 19, 7)
Et eiulabunt super te voce magna et clamabunt amare; et superiacient pulverem capitibus suis, in cinere volutabuntur. (Prophetia Ezechielis 27, 30)
Et es eis quasi carmen amatorum, quod suavi voce et cum dulci chordarum sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea. (Prophetia Ezechielis 33, 32)
appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: “Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus?”. (Prophetia Danielis 6, 21)
Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam, (Prophetia Danielis 13, 24)
Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: “Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, (Prophetia Danielis 13, 42)
et exclamavit voce magna: “Innocens ego sum a sanguine huius”. (Prophetia Danielis 13, 46)
Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se. (Prophetia Danielis 13, 60)
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam”. (Prophetia Danielis 14, 18)
Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te”. (Prophetia Danielis 14, 41)
mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae; (Prophetia Amos 2, 2)