Gefunden 86 Ergebnisse für: abierunt
et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 20)
Et abierunt in navi in desertum locum seorsum. (Evangelium secundum Marcum 6, 32)
Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. (Evangelium secundum Marcum 12, 12)
Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Marcum 14, 16)
Suscipiens autem Iesus dixit: “Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. (Evangelium secundum Lucam 10, 30)
Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis. (Evangelium secundum Lucam 19, 32)
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt”. (Evangelium secundum Lucam 24, 24)
Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 66)
quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 11, 46)
Ut ergo dixit eis: “Ego sum!”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. (Evangelium secundum Ioannem 18, 6)
Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. (Evangelium secundum Ioannem 20, 10)
Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt! (Epistula Iudae 1, 11)