Gefunden 184 Ergebnisse für: absque
Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: “Devoratrix hominum es et faciens gentem tuam absque liberis”; (Prophetia Ezechielis 36, 13)
propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 14)
Nec auditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius absque liberis”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 15)
et dices: “Ascendam ad terram absque muro, veniam ad quiescentes habitantesque secure; hi omnes habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis”; (Prophetia Ezechielis 38, 11)
Et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala; confundantur absque ulla potentia, et robur eorum conteratur. (Prophetia Danielis 3, 44)
sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini”. (Prophetia Danielis 13, 23)
Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste”. Et ait rex: “Do tibi”. (Prophetia Danielis 14, 26)
Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. (Prophetia Osee 1, 6)
Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium. (Prophetia Osee 1, 8)
Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”; (Prophetia Osee 2, 25)
Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis! (Prophetia Osee 9, 12)
“Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. (Prophetia Osee 13, 4)