Gefunden 612 Ergebnisse für: aer
et si ea mente fecimus, ut recedamus a Domino et holocausta et oblationes et pacificas victimas super eo imponeremus, Dominus ipse quaerat et iudicet; (Liber Iosue 22, 23)
sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc. (Liber Iosue 23, 8)
Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos residuae sunt, erroribus adhaerere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare, (Liber Iosue 23, 12)
Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: “Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris”. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius. (Liber Iudicum 4, 22)
Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad fabrorum malleum: percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans. (Liber Iudicum 5, 26)
Dixitque rursus ad Deum: “Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero signum quaerens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens”. (Liber Iudicum 6, 39)
Cui ille respondit: “Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile?”. (Liber Iudicum 13, 18)
Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthim. Eo enim tempore Philisthim dominabantur Israeli. (Liber Iudicum 14, 4)
In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaere bat possessionem sibi, ut habitaret in ea; usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. (Liber Iudicum 18, 1)
Et dixit ad eam Noemi socrus sua: “Filia mea, quaeram tibi requiem et providebo, ut bene sit tibi. (Liber Ruth 3, 1)
Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens”. (Liber I Samuelis 1, 16)
Perierant autem asinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum: “Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas”. Qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)