Gefunden 66 Ergebnisse für: alterum

  • et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret. (Liber Ieremiae 18, 4)

  • Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 3)

  • Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino”. (Prophetia Ezechielis 33, 30)

  • “Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et filiis Israel sociis eius. Et tolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctae domui Israel sociis eius. (Prophetia Ezechielis 37, 16)

  • Et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; et erunt in unionem in manu tua. (Prophetia Ezechielis 37, 17)

  • Et ad latus extra vestibulum ad ostium portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum vestibuli portae duae mensae. (Prophetia Ezechielis 40, 40)

  • Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: (Prophetia Danielis 13, 12)

  • Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 24)

  • Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 30)

  • Ait autem ad alterum: “Sequere me”. Ille autem dixit: “Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 59)

  • Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae”. (Evangelium secundum Lucam 16, 13)

  • Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem. (Evangelium secundum Lucam 20, 11)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina