Gefunden 28 Ergebnisse für: amicos
Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula. (Evangelium secundum Lucam 16, 9)
Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 15)
sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere. (Actus Apostolorum 27, 3)
Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim. (Epistula III Ioannis 1, 15)