Gefunden 121 Ergebnisse für: aperta ostium

  • Petrus autem ad eam: “Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te”. (Actus Apostolorum 5, 9)

  • Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)

  • Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo. (Actus Apostolorum 12, 10)

  • Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode; (Actus Apostolorum 12, 13)

  • Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 27)

  • subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt. (Actus Apostolorum 16, 26)

  • ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi. (Epistula I ad Corinthios 16, 9)

  • Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, (Epistula II ad Corinthios 2, 12)

  • orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, (Epistula ad Colossenses 4, 3)

  • et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. (Epistula ad Hebraeos 4, 13)

  • Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)

  • Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum. (Apocalypsis Ioannis 3, 20)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina