Gefunden 123 Ergebnisse für: aquas
Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius. (Liber Exodus 15, 19)
Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo). (Liber Exodus 15, 23)
At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum (Liber Exodus 15, 25)
Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas. (Liber Exodus 15, 27)
Et unam ex avibus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes. (Liber Leviticus 14, 5)
Aliam autem vivam cum ligno cedrino et cocco et hyssopo tinguet in sanguine avis super aquas viventes immolatae, (Liber Leviticus 14, 6)
et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas, (Liber Leviticus 14, 50)
Cumque posuerit sacerdos mulierem in conspectu Domini, discooperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis, oblationem zelotypiae; ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit. (Liber Numeri 5, 18)
et dabit ei bibere aquas amaras, in quas maledicta congessit, et ingredientur in eam aquae maledictionis, quae amarae fient; (Liber Numeri 5, 24)
pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur in memoriale, et incendat super altare; et deinde potum det mulieri aquas amarissimas. (Liber Numeri 5, 26)
Tollentque de cineribus combustionis peccati et mittent aquas vivas super eos in vas; (Liber Numeri 19, 17)
Erit vobis praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque, qui aspergit aqua lustrali, lavabit vestimenta sua; omnis, qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 21)