Gefunden 14 Ergebnisse für: arenam

  • benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, (Liber Genesis 22, 17)

  • Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest”. (Liber Genesis 32, 13)

  • Et quis dinumerare possit pulverem Iacob et quis numeravit arenam Israel? Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia”. (Liber Numeri 23, 10)

  • Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris. (Liber I Regum 5, 9)

  • et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata: (Liber Psalmorum 78, 27)

  • Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum. (Liber Psalmorum 139, 18)

  • Arenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est? (Liber Ecclesiasticus 1, 2)

  • Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium. (Liber Ecclesiasticus 22, 18)

  • Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud”. (Liber Ieremiae 5, 22)

  • Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris, induxi eis super matrem militem vastatorem meridie, misi super eam repente perturbationem et terrorem. (Liber Ieremiae 15, 8)

  • quibus dixisti quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut arenam, quae est in litore maris; (Prophetia Danielis 3, 36)

  • Omnes, ut violentiam faciant, venient, omnes facies eorum ventus urens; et congregabunt quasi arenam captivos. (Prophetia Habacuc 1, 9)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina