Gefunden 366 Ergebnisse für: bene Bersabee foedus octavum pactum festum

  • Custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum (Liber Exodus 31, 16)

  • Respondit Dominus: “Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum. (Liber Exodus 34, 10)

  • Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis. (Liber Exodus 34, 15)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus”. (Liber Exodus 34, 27)

  • aut si anima temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret vel bene iuxta omnia, quae homines temere iurant, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse postea intellexerit, delicto subiacebit; (Liber Leviticus 5, 4)

  • “Loquere filiis Israel: Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino. (Liber Leviticus 23, 34)

  • Sed quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae, celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit requies. (Liber Leviticus 23, 39)

  • Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit generationibus vestris. Mense septimo festum celebrabitis (Liber Leviticus 23, 41)

  • Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum. (Liber Leviticus 24, 8)

  • Respiciam vos et crescere faciam; multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. (Liber Leviticus 26, 9)

  • si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempserit anima vestra, ut non faciatis omnia, quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum, (Liber Leviticus 26, 15)

  • Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus, Deus eorum. (Liber Leviticus 26, 44)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina