Gefunden 50 Ergebnisse für: caelos
Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; (Liber Isaiae 40, 22)
Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: (Liber Isaiae 42, 5)
Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? (Liber Isaiae 44, 24)
Ego feci terram et hominem super eam creavi ego; manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi. (Liber Isaiae 45, 12)
Quia haec dicit Dominus, qui creavit caelos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: “Ego Dominus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 18)
Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. (Liber Isaiae 48, 13)
Induam caelos luctu et saccum ponam operimentum eorum”. (Liber Isaiae 50, 3)
Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram; et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, cum parabat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis? (Liber Isaiae 51, 13)
Posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te, cum extendebam caelos et fundabam terram et dicebam ad Sion: “Populus meus es tu”. (Liber Isaiae 51, 16)
Facti sumus a saeculo, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. Utinam dirumperes caelos et descenderes! A facie tua montes defluerent. (Liber Isaiae 63, 19)
Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor. (Liber Isaiae 65, 17)
Aspexi terram, et ecce vacua erat et deserta; et caelos, et non erat lux in eis. (Liber Ieremiae 4, 23)