Gefunden 88 Ergebnisse für: ceciderunt
Nunc contrita es a mari in profundis aquarum. Opes tuae et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui, ceciderunt. (Prophetia Ezechielis 27, 34)
Ibi Assyria et omnis multitudo eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes interfecti, qui ceciderunt gladio; (Prophetia Ezechielis 32, 22)
et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a saeculo et descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror fortium erat in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 27)
Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati. (Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non repperi). (Prophetia Danielis 3, 23)
Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me. (Prophetia Osee 7, 7)
Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 4)
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)
Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 7)
Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 6)
Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 35)
Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 67)