Gefunden 66 Ergebnisse für: data

  • Non est illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est. (Liber Ecclesiasticus 37, 24)

  • Germinet et exsultet laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri. (Liber Isaiae 35, 2)

  • Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem, ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum, qui proeliantur adversus eam, in gladio et fame et pestilentia; et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. (Liber Ieremiae 32, 24)

  • Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento et adhibe testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum”. (Liber Ieremiae 32, 25)

  • et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et iumentum, et data sit in manu Chaldaeorum. (Liber Ieremiae 32, 43)

  • Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum. (Liber Baruch 5, 1)

  • Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; (Prophetia Ezechielis 3, 25)

  • “Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 11, 15)

  • quorum data sunt sepulcra in profundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 23)

  • “Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit terram; nos autem multi, nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 33, 24)

  • Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data est ei. (Prophetia Danielis 7, 6)

  • et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina