Gefunden 154 Ergebnisse für: doctrinam veritas sapientiae
quia magna est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. (Liber Psalmorum 108, 5)
MEM. opera manuum eius veritas et iudicium. NUN. Fidelia omnia mandata eius, (Liber Psalmorum 111, 7)
RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 111, 10)
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum. (Liber Psalmorum 117, 2)
Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. (Liber Psalmorum 119, 86)
In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. (Liber Psalmorum 119, 90)
Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. (Liber Psalmorum 119, 142)
Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. (Liber Psalmorum 119, 151)
Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 160)
Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiae eius non est numerus. (Liber Psalmorum 147, 5)
Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt”. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
Audiat sapiens et addet doctrinam, et intellegens dispositiones possidebit: (Liber Proverbiorum 1, 5)