Gefunden 321 Ergebnisse für: donec
Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 28)
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 9)
Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)
“Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 44)
Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil"”. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 39)
Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 34)
et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 39)
Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “Sedete hic, donec vadam illuc et orem”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 36)
Et dicebat eis: “Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde. (Evangelium secundum Marcum 6, 10)
Et dicebat illis: “Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute”. (Evangelium secundum Marcum 9, 1)
Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”. (Evangelium secundum Marcum 12, 36)
Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant. (Evangelium secundum Marcum 13, 30)