Gefunden 149 Ergebnisse für: earum
Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas sumensque faces ligavit singulas in medio binarum caudarum; (Liber Iudicum 15, 4)
Et tangens ambas columnas medias, quibus innitebatur domus, obnixusque contra alteram earum dextera et contra alteram laeva (Liber Iudicum 16, 29)
Cumque venerint patres earum ac fratres et apud nos queri coeperint, dicemus eis: “Miseremini nostri et eorum; non enim acceperunt unusquisque uxorem in bello, et vos, si dedissetis eis, deliquissetis”. (Liber Iudicum 21, 22)
Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro; et recludite vitulos earum domi. (Liber I Samuelis 6, 7)
Fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi; (Liber I Samuelis 6, 10)
Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum. (Liber I Samuelis 7, 14)
Tales autem rotae erant, quales solent in curru fieri, et fulcra earum et canthi et radii et modioli, omnia fusilia. (Liber I Regum 7, 33)
de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: “Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum”. His itaque copulatus est Salomon amore; (Liber I Regum 11, 2)
Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras earum (Liber II Regum 19, 17)
Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: Comede hoc anno, quod reppereris, in secundo autem anno, quae sponte nascuntur; porro in anno tertio seminate et metite, plantate vineas et comedite fructum earum. (Liber II Regum 19, 29)
Asan quoque et Iutta et Bethsames et suburbana earum; (Liber I Paralipomenon 6, 44)
de tribu autem Beniamin: Gabaon et Gabaa et suburbana earum et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates tredecim, singulae per cognationes suas. (Liber I Paralipomenon 6, 45)