Gefunden 180 Ergebnisse für: egressus
egressus est Ieremias de Ierusalem, ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu populi. (Liber Ieremiae 37, 12)
Et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens: (Liber Ieremiae 38, 8)
Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: “Venite ad Godoliam filium Ahicam”. (Liber Ieremiae 41, 6)
In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus. (Liber Ieremiae 48, 45)
VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius; facti sunt principes eius velut cervi non invenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem persequentis. (Lamentationes 1, 6)
Et surgens egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar, et cecidi in faciem meam. (Prophetia Ezechielis 3, 23)
et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est. (Prophetia Ezechielis 10, 7)
Et egressus est ignis de virga ramorum eius, qui fructum eius comedit; et non fuit in ea virga fortis, sceptrum regni”. Planctus est, et erit in planctum. (Prophetia Ezechielis 19, 14)
Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, cuius mensura quingenti et quattuor milia, (Prophetia Ezechielis 48, 30)
Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis; (Prophetia Danielis 2, 14)
et docuit me et locutus est mihi dixitque: “Daniel, nunc egressus sum, ut docerem te, et intellegeres. (Prophetia Danielis 9, 22)
Ab exordio precum tuarum egressus est sermo; ego autem veni, ut indicarem, quia vir desideriorum es tu; ergo animadverte sermonem et intellege visionem. (Prophetia Danielis 9, 23)