Gefunden 295 Ergebnisse für: erunt
Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)
Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 40)
Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 41)
et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. (Evangelium secundum Marcum 10, 8)
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi”. (Evangelium secundum Marcum 10, 31)
Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis. (Evangelium secundum Marcum 11, 24)
“Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?”. (Evangelium secundum Marcum 13, 4)
Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec. (Evangelium secundum Marcum 13, 8)
erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur. (Evangelium secundum Marcum 13, 25)
Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: (Evangelium secundum Lucam 3, 5)