Gefunden 266 Ergebnisse für: exercituum
Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae; (Liber Ieremiae 50, 18)
Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum. (Liber Ieremiae 50, 25)
Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. (Liber Ieremiae 50, 31)
Haec dicit Dominus exercituum: “Calumniam sustinent filii Israel et filii Iudae simul; omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos. (Liber Ieremiae 50, 33)
Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 34)
quoniam non est viduatus Israel et Iuda a Deo suo, Domino exercituum; terra autem eorum repleta est delicto in conspectu Sancti Israel. (Liber Ieremiae 51, 5)
Iuravit Dominus exercituum per animam suam: “Quoniam, etsi replevero te hominibus quasi brucho, super te celeuma cantabitur”. (Liber Ieremiae 51, 14)
Non sicut haec pars Iacob, quia, qui fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 51, 19)
Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Filia Babylonis quasi area tempore triturae eius; adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius”. (Liber Ieremiae 51, 33)
“Et inebriabo principes eius et sapientes eius et duces eius et magistratus eius et fortes eius; et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur”, ait rex, Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 51, 57)
Haec dicit Dominus exercituum: “Murus Babylonis ille latissimus funditus suffodietur, et portae eius excelsae igni comburentur; et laboraverunt populi pro nihilo, et gentes pro igni lassatae sunt”. (Liber Ieremiae 51, 58)
Filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur usque ad oppidum eius. (Prophetia Danielis 11, 10)