Gefunden 129 Ergebnisse für: facit
Impius facit opus fallax, seminanti autem iustitiam merces fidelis. (Liber Proverbiorum 11, 18)
Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa. (Liber Proverbiorum 17, 22)
Quia calumnia stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit. (Liber Ecclesiastes 7, 7)
Nam peccator centies facit malum et prolongat sibi dies; verumtamen novi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius. (Liber Ecclesiastes 8, 12)
incorruptio autem facit esse proximum Deo; (Liber Sapientiae 6, 19)
Fortitudo enim tua iustitiae initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit. (Liber Sapientiae 12, 16)
et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum et nodis concretum accipiens, sculpsit diligenter per vacuitatem suam et per scientiam tempore requiei figuravit illud - assimilavit illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)
Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 29)
Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 7)
Ne dixeris: “A Deo peccatum meum” quae enim odit, ipse non facit. (Liber Ecclesiasticus 15, 11)
Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos. (Liber Ecclesiasticus 18, 18)
sic qui facit per vim iudicium iniquum. (Liber Ecclesiasticus 20, 3)